- SEPTIMONTIUM
- SEPTIMONTIUMfestum Roman. institutum, cum septimus collis urbi esset additus, Varro. Hôc die per urbem vehiculis vehi piaculum erat, Plutarch. Mense Decembri celebratum est; quô die, incertum. Varro post Laurentialia, quae in 10. Kal. Iun. incidebant, mentionem facit. Sext. Pompeius Septimontium illum diem appellati scribit, qui in Fasti Agonalia dicatur; celebrabantur autem illa die 3. Iûs Dec. Varroni tamen adstipulatur Tertullian. l. de Idol. ubi Festum hoc Strenis, quae Kalend. Ian. exigebantur, proximum facit. Vide Ios. Scaligerum Castigationibus in Festum. Institutas esse has ferias, propter adiectum septimum Romae collem, quô ea Septicollis facta sit, tradit Plut. Quaest. Roman. c. 69. eôque die usu vehiculorum, quae iumentis traherentur, et antiquos abstinuisse, et suô etiamnum tem pore antiquitatis studiosos abstinere addit, variis allatis prisei huius moris rationibus, inter quas et haec: Aut quod Romani, cum Urbe condenda magnum opus peregissent, iamque ulterius inerementum eius nullum animô conciperent quietem cum sibi, tum iumentis, quorum operâ ficissent ust, per istas ferias paraverint: ant quod iidem, cum vellent omnes festivitates civium praesentiâ ornari, cam vero inprimis, quae ob contractas in unam multas Urbis partes instituta crat, civibus usu vehiculorum iumentariorum istâ die interdixerint, ne Urbe, cui die is agebatur fostus, exirent.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.